S:
K:
B:
S 1205a
Ordlaf grants four hides (cassati) at Chelworth in Crudwell, Wiltshire, to the familia at Malmesbury. [? A.D. 904] Latin
Archive:
Malmesbury
MSS:
1.
London, Public Record Office, E 164/24, ff. 292v-293r (s. xiii ex.)
Show all data
-
Metadata
Text
- Uniuersis Dei fidelibus tam futuris quam presentibus, regibus, episcopis, comitibus, abbatibus, baronibus, militibus et uniuersis sancte Dei ecclesie ordinatorum gradibus, Ordl\a/fus peccator, utriusque uite beatitudinem.
Ego peccator Ordlafus omnibus uobis notum facio, quod in nomine Dei saluatoris nostri terram emptam a quodam olim ministro Elfredi regis, nomine Dudi, in loco qui dicitur Ceollanwurd, domino meo gloriosissimo Eadwardo consentiente necnon et eius optimatibus qui ei in presentia tunc aderant, pro salute et remedio anime mee, familie Deo seruientium in loco nuncupato antiquo uocabulo Mailduberi, nostro autem Maldubesburg, concedo imperpetuo. Est autem aliquantulum terre, quatuor uidelicet casatorum, ad eandem ecclesiam pertinentium. Quam quidem Elfredus rex, una cum consensu uenerabilis familie Maildeubiensis ecclesie, cuidam, ut prememoratus sum, ministro suo nomine Dudi, de quo illam emi, dederat, ne illa de causa aliquis suorum illam sibi adoptet et prememoratam ecclesiam calumpniis perturbet, hincque regis optimatumque suorum suffragiis siue peccunia meum frustretur donum, Wulfsigum illius diocesis episcopum adiui et ab illo ad doni mei confirmationem hunc sequentem impetraui fauorem:
‘Ego Wulfsigus indignus episcopus, rogatu uenerabilis Ordlafi comitis, terram que uocatur Ceollanwurd, quam, pro salute et redemptione anime sue, familie ecclesie que antiquo uocabulo Mailduberi uocatur, nostro autem Maildubesburg, in dono perpetuo concessit, sub anathemate imperpetuum dominium illius ecclesie confirmo et constituo, ita ut nullus, nec etiam eiusdem ecclesie abbas, presumat aliquando seu prece seu precio in franco feudo illam alicui dare. Quod qui presumpserit, ex auctoritate Dei saluatoris nostri et beate eiusdem Dei genetricis Marie et beatorum apostolorum Petri et Pauli omniumque sanctorum, illum anathematizizo et a communione corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi Dei et saluatoris nostri, sed et a consortio et ab unitate sancte ecclesie et totius Christianitatis, illum excipio, cum Iuda Scarioth et Caipha, Pilato et Symone Mago, sine fine cremandum in gehenne incendio, nisi reatum suum correxerit Deumque satisfactione pacauerit’.
Nec sic adquieui. Post trium annorum curricula Lundoniam, ubi concilium tredecim episcoporum, presente gloriosissimo domino meo rege prenominato et E. metropolitano episcopo, consedit, ueni et iterum pristinam doni mei confirmationem ab auctoritate eiusdem metropolitani episcopi E. simulque aliorum omnium confirmatam, uotis et benedictionibus consecratam recepi. Quam ideo scripto assignari memorie iussi, ne quis aliquando, hoc interdicto precognito, uel eiusdem ecclesie abbas uel rex aliquis ne\c/ regni prepotens, per sugestionem alicuius secularis illam terram sibi adoptantis, in prememoratum anime incidat periculum. Nouissime autem mea benedictio et maledictio sequetur. Consentientibus huic cartule, perpetua pax maneat in superis. Contradicentibus uero, heu et ue, et pars cum inferis, nisi in presenti cum satisfactione emendent. Fiat, fiat, Amen.
- Uniuersis Dei fidelibus tam futuris quam presentibus, regibus, episcopis, comitibus, abbatibus, baronibus, militibus et uniuersis sancte Dei ecclesie ordinatorum gradibus, Ordl\a/fus peccator, utriusque uite beatitudinem.
-
Metadata
Old Text