S:
K:
B:

A.D. 1020 x 1038. Æthelnoth, archbishop, to Ælfwold and Eadred, his ministri; lease of 50 agri at St Mary's Abbey, Reculver, to be held at the will of Guichardus, deacon of St Mary's. Latin

Archive:

Canterbury, Christ Church

MSS:

1. Canterbury, D.C., R 17 (s. xi 1; OS Facs., i. 22)
2. London, British Library, Add. 4558, ff. 109r-110r (s. xviii)

Printed:

K, 754 ; Mon. Angl. (rev. edn), i. 456 (no. 7)

Comments:

Hart, ECNE, p. 92 n. 1, on formulation, some witnesses have Norman names

Show all data

  • Metadata

    Text

    • <chrismon> In nomine Domini nostri Iesu Christi . Ego Ægelnothus peccator . seruus seruorum Dei . et minister aeclesiae Christi . Anglorum quoque licet indignus archiepiscopus . notum uolo esse omnibus nostre mortalitatis successoribus . quod quandam terram dominicam sancte Marie Raculfensis monasterii .l. scilicet agros in prestariam annuo duobus ministris meis Alfwoldo et Ædredo . ex consensu fratris nostri Giuehardi decani eiusdem aeclesie sanctae matris Dei . ut illam terram habeant non longius quam ipsi placuerit decano . uel eius successori . Quamdiu uero eam tenuerint . singulis annis dent in ipso monasterio Deo famulantibus rectam decimam frugum et omnium pecorum que in ipsa terra nutriunt . et pro censu .l. denarios . et de subiectis pascuis .i. pensam caseorum . et si quid fracture contigerit . Ubi uero eidem fratri nostro decano uel eius successori uisum fuerit ut illam terram possint fructificare dominicatui suo . recedant ab ea absque querela et contradictione . quia dominica est sancte Marie . nec eam sibi uel posteris suis ullo modo possunt defendere . Quod si presumpserint . et ipsi et fautores sui iram Dei et excommunicationem omnium Dei fidelium incurrant . et legem patrie domino suo soluant . Huius prestarie traditionis testes sunt fratres eiusdem monasterii et quidam milites mei . qui subter sunt ordinate descripti:
      Ego Giuehardus subscripsi.
      Ego Fresnotus \monachus/ subannotaui.
      Ego Tancradus \monachus/ recognoui.
      Ego Milo \monachus/ assignaui.
      Ego Siward \miles/ contestificaui.
      Ego Godric \miles/ testis fui
      Ego Wlwi \miles/.
      Ego Wlsige \miles/.
      Ego Radwine \miles/.
      Ego Ordnoth \miles/.
      Ego Ælfric \miles/ \hog/.
      Ego Osward \miles/.
      Ego Ælfhelm \miles/.
      Ego Lefsona \miles/.
      Ego Ælfric \miles/ \quat’m/.
      Ego Sibriht \miles/.
      Ego Ælfwine \miles/.

      Ego Haimericus presbiter iubente domno Ægelnotho archiepiscopo hanc cartulam conscripsi die natiuitatis sancti Iohannis baptiste:.
  • Metadata

    Old Text