S:
K:
B:
S 1791
After A.D. 825. Ceolberht, bishop of London, and the community of St Paul, to Sigeric, minister of Wiglaf, king of Mercia; lease of land at Braughing, Herts. Latin with English
Archive:
London, St Paul's
MSS:
Show all data
-
Metadata
Text
- Regnante inperpetuum Domino nostro Iesu Christo. Ceolberht episcopus London’ civitatis et congregatio fratrum ecclesiæ sancti Pauli apostoli rogati fuimus a quodam homine, qui nominatus est Sigric et minister Wiglavi regis Merciorum, ut aliquam partem terræ propriæ hæreditatis ecclesiæ sancti Pauli apostoli Christi illi donaremus pro mercede pecuniæ suæ, id est 4or milia argenteis, et huius terræ sunt .x. manentes in loco qui dicitur Breahingas, et nos cogitavimus commodare ei petitionem suam hoc modo, ut habeat Sigric illam terram cuius proprium fruendi ac possidendi et tradendi in genus suum cuicunque voluerit, et nunquam in alienigenum. Et iterum ultra, postquam deficient propinqui eius, quod tunc redeat et detur illa terra ad ecclesiam sancti Andreæ apostoli Christi, quamdiu fides catholica in hac terra permanebit. þæt is þæt gafol .c. peningas. et .xxx. dægwina on herfeste. Ego Sigric rex orientalium Saxonum consensi et subscripsi etc.
-
Metadata
Old Text