S:
K:
B:

A.D. 903. King Edward, with Æthelred and Æthelflæd of Mercia, at the request of Æthelfrith, dux, renews the charter of a grant by Coenwulf, king of Mercia, to Beornnoth, comes, of 10 hides (cassati) at Islington, Middx. Latin

Archive:

London, St Paul's

MSS:

1. London, Lincoln's Inn, Hale 84, f. 93v (s. xvii)
2. Oxford, Bodleian Library, James 23 (S.C. 3860), pp. 33-34 (s. xvii; extract only)

Printed:

Gibbs 1939, p. 4 (J. 8), ex MS 2 ; Keynes 1993b, pp. 310-11, ex MS 1

Comments:

Keynes 1994b, pp. 1143-4, cited ; Baines 1994 ; Keynes 2001, pp. 52-4, on Ealdorman Æthelfrith ; Sawyer, Burton, p. 4 n. 1 ; Keynes 1993b, authentic

Show all data

  • Metadata

    Text

    • Regnante imperpetuum et mundi monarchiam gubernante altithroni <patris> sobole, qui celestia simul et terrestria moderatur. Illius incarnationis anno .dcccciii., indictione vero .vi., contigit quod Æþelfriðo duci omnes sui hæreditarii libri ignis vastatione combusti perierunt. Tali igitur necessitate cogente, predictus dux Eadwardum regem rogavit Æþelredum quoque Æþelfledamque, qui tunc principatum potestatemque gentis Merciorum sub predicto rege tenuerunt, omnes etiam senatores Merciorum, ut ei consentirent et licentiam darent alios sibi libros rescribendi. Tunc illi omnes unanimiter devota mente consenserunt, ut alii ei libri scriberentur eodem modo sicut priores scripti erant, in quantum eos memoriter recordari potuisset. Si vero quoslibet recordari minime potuisset, tunc ei ista cartula in auxilio et affirmatione fieret, ut nullus eum contentiose cum aliis libris affligere valuisset, nec propinquus nec alienus, quamvis aliquis homo de vetustis libris aliquem protulerit, quem prius fraudulenter vel hora ipsius incendii vel aliquo tempore per furtum abstraxisset. Novimus <quoque> quod omnia quæ in hoc mundo contingere solent, aliquando vero tardius, aliquando vero citius, ex memoria mortalium delapsa in oblivionem devenire, nisi in scedulis literarum karacteribus adnotantur.
      Quapropter in hac cartula innotescere ratum atque gratum satisque commodum duximus de illa videlicet terra æt Gisladune .x. cassatorum quod eam <Ceonulfus> rex inclitus Merciorum suo fideli Beornoþo comiti condonavit sibi suisque ‘post se’ perhenniter heredibus liberam, cum omni utilitate possidendam, signoque alme crucis suam munivit prerogativam ac fideliter firmavit, cum silvis, pratis ac paschuis omnibusque utilitatibus perpetualiter possidendam.
      + Eadwardus rex
      + Æþelred
      + Aþelfled
      + Wilfere bisceop
      + Werferd bisceop
      + Plegmund archiepiscopus
      + Wimund bisceop
      + Eadgar bisceop
      + Æþelwerd
      + Osferd
      + Orlaf
      + Aþelun abb’ + subscripsi.
  • Metadata

    Old Text

    • Regnante imperpetuum et mundi monarchiam gubernante Altithroni patri sobole qui celestia simul et terrestria moderatur, illius incarnationis anno DCCCC III Indictione vero vi, contigit quod Æˇelfri∂o duci omnes sui hæreditarii libri ignis vastatione combusti perierunt. Tali igitur necessitate cogente predictus dux Eadwardum regem rogavit Æˇelredum quoque Æˇelfledamque qui tunc principatum potestatemque gentis Merciorum sub predicto rege tenuerunt, omnes etiam senatores Merciorum ut ei consentirent et licentiam darent alios sibi libros rescribendi. Tunc illi omnes unanimiter devota mente consenserunt ut alii et libri scriberentur eodem modo sicut priores scripti erant, in quantum eos memoriter recordari potuisset. Si vero quoslibet recordari minime potuisset, tunc ei ista cartula in auxilio et affirmatione fieret ut nullus eum contentiose cum aliis libris affligere valuisset nec proprinquus nec alienus, quamvis aliquis homo de vetustis libris aliquem protulerit quem prius fraudulenter vel hora ipsius incendii vel aliquo tempore per furtum abstraxisset. Novimus quodque quod omnia quæ in hoc mundo contingere solent aliquando vero tardius aliquando vero citius ex memoria mortalium delapsa in oblivionem devenire nisi in scedulis literarum karacteribus adnotantur. Quapropter in hac cartula innotescere ratum atque gratum satisque commodum duximus de illa videlicet terra æt Gisladune x. cassatorum quod eam Cronulfus rex inclitus Merciorum suo fideli Beornoˇo comiti condonavit sibi suisque post se perhenniter heredibus liberam cum omni utilitate possidendam, signoque alme crucis suam munivit prerogativam ac fideliter firmavit cum silvis pratis ac paschuis omnibusque utilitatibus perpetualiter possidendam. + Eadwardus rex + Æˇelred + Aˇelfled + Wilfere bisceop + Werferd b[isceop] + Plegmund Archiepiscopus + Wimund b[isceop] + Eadgar b[isceop] + Æˇelwerd + Osferd + Orlaf + Aˇelun Abb. + subscripsi.