S:
K:
B:

A.D. 941. King Edmund to Æthelnoth, minister; grant of 10 hides (mansae) at Corston, Somerset. Latin with English bounds

Archive:

Bath

MSS:

1. Cambridge, Corpus Christi College, 111, pp. 55-131, pp. 65-67 (s. xii 2)

Printed:

K, 388 and vol. iii. 416 ; B, 767 ; Hunt, Bath Carts., pp. 11-13

Comments:

Drögereit 1935, pp. 372-7, authentic ; Costen 1983, pp. 28-9, on bounds ; Abrams 1996, p. 254 n. 72, note on estate ; Grundy, Somerset, pp. 201-4, on bounds ; Finberg, ECW, no. 443, authentic

Show all data

  • Metadata

    Text

    • In nomine Dei summi et altissimi. Certis astipulationibus nos sancti et iusti patres frequentatiuis hortationibus admonent, ut Deum quem diligimus et credimus intima mentis affectione cum bonorum operum diligentia incessanter eum teneamus et amemus, quia retributionem omnium actuum nostrorum in die examinationis iuxta uniuscuiusque meritum reddet, ideoque subtilissima mentis certatione illum imitari satagamus, licet mortalis uite pondere pressi et labentibus huius seculi possessionibus simus infecati, tamen miserationis eius largitate caducis opibus eterna celestis vite premia mercari queamus. Quapropter ego Eadmundus, diuina mihi arridente gratia rex Anglorum, aliquam partem terre iuris mei perpetuali donatione libenter concedo cuidam fideli meo ministro uocitato Æþelnoðo, .x. mansas in illo loco cui ruricoli appellatiuo usu ludibundisque uocabulis nomen indiderunt æt Corsantune, quatinus ille bene perfruatur ac perpetualiter possideat quamdiu istius caducis seculi uitam tenere presumet et post se cuicumque uoluerit ceu corroborauimus perhenniter heredi derelinquat ceu supradiximus in eternam hereditatem. Sit autem predictum rus liber ab omni mundiali obstaculo, cum omnibus ad se rite pertinentibus, campis, pascuis, pratis, siluis diriuatisque cursibus aquarum, exceptis tribus, expeditione, pontis arcisue constructione. Si quis autem quod non optamus hanc nostram diffinitionem, elationis habitu incedens, infringere temptauerit, percussus sit gelidis glaciarum flatibus et pennino exercitu malignorum spirituum, nisi prius irriguis penitentie gemitibus et pura emendatione emendauerit.
      Istis terminibus predicta terra circumgirata esse uidetur. Þis syndon þa land gemæro þe hyraþ to Corsantune. Ærest on Corsan stream, up oþ þone ealdan stan weall, suþ oþ þa hyrnan, þonan west rihte oþ cilda stan, of cilda stane on Mercesburh norðewearde, þonne west on ða burh oþ þa west hyrnan, þonne norð on herepað oþ þone anlipigan þorn, west þonan on þone hrycg þæt on þone anlipian stan, þonan norð rihte on Mære mæde westewearde, þonan rihte on þone herepað oð wifeles cumbes heafod, þonne of wifeles cumbes suð ecge on æsc wylle, þonan suð on ecge oþ þæt niehste slæd, þonne of þam slæde on stan wealles broc, of dune on Afene, up on Afene oþ Corsan.
      Acta est hec prefata donatio anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi .dccccxli., indictione .xiiii.
      Ego Eadmundus rex Anglorum prefatam donationem cum sigillo sancte + confirmaui.
      Ego Eadred eius regis frater consignaui.
      Ego Ælfheah Wintoniensis ecclesie episcopus triumphalem tropheum agie crucis impressi. +
      Ego Kenwald episcopus predicto dono consensi. +
      Ego Oda episcopus consignaui. +
      Ego Ælfric episcopus confirmai. +
      Ego Æthelgar episcopus consensi. +
      Ego Wulfhelm episcopus roboraui. +
      Wulfgar dux. +
      Æþelwold dux. +
      Æþelstan dux. +
      Ealhhelm dux. +
      Odda minister. +
      Alfric minister. +
      Wullaf minister. +
      Eadmund minister. +
      Wihtgar minister. +
      Ælfred minister. +
      Wulfric minister. +
      Wulfgar minister.
      Ælfsige \+/ minister. +
      Ordheah minister. +
      Eadric minister. +
      Ælfsige minister. +
      Æþered minister. +
      Wulfhelm minister. +
  • Metadata

    Old Text

    • De . x . hidis Corstune . + In nomine Dei summi et altissimi . Certis astipulationibus nos Sancti et justi parentes frequentativis hortationibus admonent . ut Deum quem diligimus et credimus intima mentis affectione cum bonorum operum diligentia incessanter teneamus et amemus . Quia retributionem omnium actuum nostrorum in die examinationis juxta uniuscujusque meritum reddet ; ideoque subtilissima mentis certatione illum imitari satagamus . licet mortalis vitæ pondere pressi . et labentibus huius sæculi possessionibus simus infæcati . tamen miserationis ejus largitate caducis opibus æterna Cælestis vitæ præmia mercari queramus . Quapropter ego Eadmundus divina mihi arridente gratia . rex Anglorum aliquam partem terræ juris mei perpetuali donatione libenter concedo cuidam fideli mei ministro vocitato Æˇelno∂o . x . mansas . in illo loco cui ruricoli appellativo usu ludibundisque vocabulis indiderunt æt Corsantune . quatinus ille bene perfruatur . ac perpetualiter possideat . quamdiu istius caducis seculi vitam tenere præsumet . et post se cuicunque voluerit ceu corroboravimus perhenniter heredi derelinquat . ceu supra diximus in eternam hereditatem . Sit autem predictum rus liber ab omni mundiali obstaculo . cum omnibus ad se rite pertinentibus . campis . pascuis . pratis . silvis . dirivatisque cursibus aquarum . exceptis tribus . expeditione . pontis . arcisve constructione . Si quis autem quod non optamus hanc nostram diffinitionem elationis habitu incedens infringere temptaverit ; percussus sit gelidis glaciarum flatibus et pennino exercitu malignorum spirituum . nisi prius irriguis poenitentiæ gemitibus . et pura emendatione emendaverit . Divisiones. Istis terminibus prædicta terra circumgirata esse videtur . ˝is syndon ˇa land gemæro ˇe hyraˇ to Corsantune . Ærest on corsan stream up oˇ ˇone ealdan stan weall suˇ oˇ ˇa hyrnan . ˇonan west rihte oˇ cilda stan . of cilda stane on merces burh nor∂ewearde . ˇonne west on ∂a burh oˇ ˇa west hyrnan . ˇonne nor∂ on herepa∂ oˇ ˇone anlipigan ˇorn . west ˇonan on ˇone hrycg . ˇæt on ˇone anlipian stan . ˇonan nor∂ rihte on mære mæde westewearde . ˇonan rihte on ˇone herepa∂ o∂ wifeles cumbes heafod . ˇonne of wifeles cumbes su∂ ecge on æsc wylle . ˇonan su∂ on ecge oˇ ˇæt niehste slæd . ˇonne of ˇam slæde on stan wealles broc of dune on afene . Up on afene oˇ corsan. Acta est hæc præfata donatio . Anno ab Incarnatione domini nostri Jhesu Christi . dcccc . lxi . Indictione . xiiii a . Ego Eadmundus rex Anglorum præfatam donationem cum sigillo sanctæ : + : confirmavi . Ego Eadred ejus regis frater consignavi . Ego Ælfheah Wintoniensis æcclesiæ episcopus triumphalem tropheum agiæ crucis impressi . + . Ego Kenwald episcopus prædictum dono consensi . + . [E]go Oda episcopus consignavi . + . Ego Ælfric episcopus confirmavi . + . Ego Æˇelgar episcopus consensi . + . Ego Wulfhelm episcopus roboravi . + . Wulfgar dux . + . Æˇelwold dux . + . Æˇelstan dux . + . Ealhhelm dux . + . Odda minister . + . Alfric minister . + . Wullaf minister . + . Eadmund minister . + . Wihtgar minister . + . Ælfred minister . + . Wulfric minister . + . Wulfgar minister . + . Ælfsige . + . minister . + . Ordheah minister . + . Eadric minister . + . Ælfsige minister . + . Æˇered minister . + . Wulfhelm minister . + .