S:
K:
B:
S 489
A.D. 943. King Edmund to his mother [Eadgifu]; grant of 10 sulungs at North Mynstre, Thanet, Kent. Latin with English bounds
Archive:
Canterbury, Christ Church
MSS:
1.
London, Lambeth Palace Library, 1212, pp. 399-400 (s. xiii)
Printed:
B, 784
Comments:
Foot 2000, II. 128 ; Wallenberg, KPN, pp. 22, 258-60, on identification and bounds ; Kelly, St Augustine's, p. xxviii n. 45, estate apparently near Westgate on Sea
Show all data
-
Metadata
Text
- + In nomine Dei summi et altissimi Iesu Christi . Omnibus sapientibus qui superne beatitudinis celsitudinem in precordiis cupiunt cernere . et capescere mansura gaudia sine fine . cogitandum est quoquo modo superni iudicis arbitrio uana cuncta uel superflua redarguuntur . Eodem modo quasi uentus aeris ad nichilum furtiuali euentu ilico depellit . pro cuius uidelicet amoris obsequio cuncta iura tremefacta non obediunt . secundum illud quod apostoli Pauli sacris in scripturis predicacione dixit . Omnia nuda et aperta sunt coram oculis eius . Idem ipse agonista ait . Que uidentur temporalia sunt . que autem non uidentur ; eterna . Quamobrem . ego Eadmundus rex Anglorum ceterarumque gencium in circuitu persistencium . intimis precordiis leticie dedi matri mee quandam eternaliter iuris mei partem . idem illud quod Cantigene more suo appellant .x. sullinga . cum pratis . pascuis et campis marisque salsuginibus . in loco eodem ubi iamdudum solicole illius regionis nomen inposuerunt . æt Northmynstre . ut hoc prospere possideat . ac perpetualiter teneat . dum huius labentis æui cursum transeat . inlesus . atque uitalis spiritus in corruptibile carne inhereat . Adpropinquante autem tempore dissolucionis sue . corporis et anime . successorum sibi carorum . cui se libuerit menti libero largiatur sicut superius affirmaui . perpetue namque huius tramitibus mundi . hoc quod concessi a cunctis laboribus uite mortalium permaneat abdicatum . preter id quod nobis omnibus communiter indigari uidetur . id est tria . excercitus . aditum . ponti edificium . municionis castellique auxilium . Nec tam magnum iugum seruitutis uellem constituere . nisi mei predecessores legali sanctione prius iubebant custodire . Sed tamen hoc precipio . in nomine Dei omnipotentis . Siquis demonice fermentacionis stimulo incedens nostrum integrum et inuiolatum donum fraudulenter infringere probauerit . nouerit se proculdubio cum Anna et Zafirra satellitibusque eorum herebica eterne anathematis macera perforandum . nisi prius digna satisfaccione emendare uoluerit . Siquis autem aliter . inexhaustis imbribus . bonorum operum religiosorum exempla studuerit implere . et meam munitissimam donacionem certauerit . libera intencione augere uoluerit . celestium turmarum consortem . in eterna doxa . letetur . et retribucionem beniuolencie sue cum sempiterno hereditario gaudii tonantis melodiam mereatur audire .Uenite omnes qui uoluntatem meam fecistis . et non contempsistis precepta eterni patris.
Istis terminibus predicta terra circumgirata esse uidetur . Þis syndon þa land gemere to North mynstre . Ærist fram dinmeres muþan . ut on sæ . east andlang sæ . oþ Grenlinges mearce . suþ up andlang oþ Ealdingc tuninga mearce oþ niwan tuninga mearce . 7 of niwantuninga mearce . innan hocgan fleot . 7 andlang hocgan fleotes . oþ dinmeres fleot . 7 north and<lang> fleotes . oþ dinmeres muþan . 7 þa mersc hopa þe þær butan syndon . betweox hacgan fleote 7 þam stane.
Acta est hec prefata donacio . anno ab incarnacione Domini nostri Iesu Christi .dcccc.xliii., indiccione .xv.
+ Ego Eadmundus rex Anglorum prefate mee matri mellifluam donacionem subarraui signaculo sancte crucis.
+ Ego Eadred eiusdem regis frater tropheum agye crucis subscripsi et confirmaui.
+ Ego Oda Dorobernensis ecclesie archiepiscopus eiusdem regis donacionem cum sigillo sancte crucis subarraui.
+ Ego Þeodred Lundoniensis ecclesie episcopus consignaui.
+ Ego Ælfehah Uuintaniensis ecclesie episcopus triumphalem tropheum agye crucis inpressi.
+ Ego Cenwald episcopus predictum donum concessi.
+ Ego Ælfric episcopus consignaui.
+ Ego Ælfred episcopus confirmaui.
+ Ego Burgric episcopus consensi.
+ Ego Wulfsige episcopus consensi.
+ Ego Æþelgar episcopus consignaui.
+ Ego Wulfhelm episcopus confirmaui.
+ Æthelstan dux.
+ Æthe<l>wald dux.
+ Eadric dux.
+ Ealhem dux.
+ Aþelmund dux.
+ Uthred dux.
+ Odda minister.
+ Wulfgar minister.
+ Eadmund minister.
+ Wulfric minister.
+ Aelfstan minister.
+ Ælfstan minister.
+ Ælfeheah minister.
+ Æthered minister.
+ Ælfsige minister.
+ Æthered minister.
+ Wihtgar minister.
+ Ælfred minister.
+ Ælfric minister.
+ Ælfsige minister.
+ Wulfhelm minister.
+
- + In nomine Dei summi et altissimi Iesu Christi . Omnibus sapientibus qui superne beatitudinis celsitudinem in precordiis cupiunt cernere . et capescere mansura gaudia sine fine . cogitandum est quoquo modo superni iudicis arbitrio uana cuncta uel superflua redarguuntur . Eodem modo quasi uentus aeris ad nichilum furtiuali euentu ilico depellit . pro cuius uidelicet amoris obsequio cuncta iura tremefacta non obediunt . secundum illud quod apostoli Pauli sacris in scripturis predicacione dixit . Omnia nuda et aperta sunt coram oculis eius . Idem ipse agonista ait . Que uidentur temporalia sunt . que autem non uidentur ; eterna . Quamobrem . ego Eadmundus rex Anglorum ceterarumque gencium in circuitu persistencium . intimis precordiis leticie dedi matri mee quandam eternaliter iuris mei partem . idem illud quod Cantigene more suo appellant .x. sullinga . cum pratis . pascuis et campis marisque salsuginibus . in loco eodem ubi iamdudum solicole illius regionis nomen inposuerunt . æt Northmynstre . ut hoc prospere possideat . ac perpetualiter teneat . dum huius labentis æui cursum transeat . inlesus . atque uitalis spiritus in corruptibile carne inhereat . Adpropinquante autem tempore dissolucionis sue . corporis et anime . successorum sibi carorum . cui se libuerit menti libero largiatur sicut superius affirmaui . perpetue namque huius tramitibus mundi . hoc quod concessi a cunctis laboribus uite mortalium permaneat abdicatum . preter id quod nobis omnibus communiter indigari uidetur . id est tria . excercitus . aditum . ponti edificium . municionis castellique auxilium . Nec tam magnum iugum seruitutis uellem constituere . nisi mei predecessores legali sanctione prius iubebant custodire . Sed tamen hoc precipio . in nomine Dei omnipotentis . Siquis demonice fermentacionis stimulo incedens nostrum integrum et inuiolatum donum fraudulenter infringere probauerit . nouerit se proculdubio cum Anna et Zafirra satellitibusque eorum herebica eterne anathematis macera perforandum . nisi prius digna satisfaccione emendare uoluerit . Siquis autem aliter . inexhaustis imbribus . bonorum operum religiosorum exempla studuerit implere . et meam munitissimam donacionem certauerit . libera intencione augere uoluerit . celestium turmarum consortem . in eterna doxa . letetur . et retribucionem beniuolencie sue cum sempiterno hereditario gaudii tonantis melodiam mereatur audire .Uenite omnes qui uoluntatem meam fecistis . et non contempsistis precepta eterni patris.
-
Metadata
Old Text
- . dcxliii . . Edmundus Rex . . Northminstre . In nomine Dei summi 7 altissimi Jhesu Christi . Omnibus sapientibus qui superne beatitudinis celsitudinem in precordiis cupiunt cernere . 7 capescere mansura gaudia sine fine . Cogitandum est quoquo modo superni judicis arbitrio . vana cuncta vel superflua redarguuntur . eodem modo quasi ventus aeris ad nichilum furtivali eventu ilico depellit . pro cujus videlicet amoris obsequio cuncta jura tremefacta non obediunt . secundum illud quod apostoli Pauli sacris in scripturis predicacione dixit . 'Omnia nuda 7 aperta sunt coram oculis ejus' 1 . Idem ipse agonista ait . 'Que videntur temporalia sunt . que autem non videntur ; eterna' 2 . Quamobrem . Ego Eadmundus rex Anglorum ceterarumque gencium in circuitu persistencium . Intimis precordiis leticie dedi Matri mee quandam eternaliter juris mei partem . Idem illud quod Cantigene more suo appellant . x . sullinga . cum pratis . pascuis . 7 campis marisque salsuginibus . In loco eodem ubi jam dudum solicole illius regionis nomen imposuerunt . æt North Mynstre . Vt hoc prospere possideat . ac perpetualiter teneat . dum huius labentis ævi cursum transeat . Inlesus , atque vitalis spiritus in corruptibili carne inhereat . Adpropinquante autem tempore dissolucionis sue , corporis 7 anime , successorum sibi carorum , cui se libuerit mente libero largiatur sicut superius affirmavi . perpetue namque huius tramitibus mundi . hoc quod concessi a cunctis laboribus vite mortalium permaneat abdicatum . preter id quod nobis omnibus communiter indigari videtur . Id est tria . excercitus . aditum . ponti edificium . municionis castellique auxilium . Nec tam magnum jugum servitutis vellem constituere , nisi mei predecessores legali sanccione prius jubebant custodire . Sed tamen hoc precipio . in nomine Dei omnipotentis . Si quis demonice fermentacionis stimulo incedens nostrum integrum 7 inviolatum donum fraudulenter infringere probaverit ; Noverit se proculdubio cum Anna et Zafirra satellitibusque eorum herebica eterne anathematis macera perforandum . Nisi prius digna satisfaccione emendare voluerit . Si quis autem aliter , inexhaustis Imbribus . bonorum operum religiosorum exempla studuerit implere . 7 meam munitissimam donacionem certaverit . libera intencione augere voluerit . celestium turmarum consortem , in eterna doxa , letetur . et retribucionem benivolencie sue cum sempiterno hereditario gaudii tonantis melodiam mereatur audire . 'Venite omnes qui voluntatem meam fecistis , 7 non contempsistis precepta eterni patris' . Istis terminibus predicta terra circumgirata esse videtur . ˝is syndon ˇa land gemere to north mynstre . Ærist fram dinmeres muˇan . vt on sæ . east andlang sæ . oˇ grenlinges mearce . suˇ up andlang oˇ ealdingc tuninga mearce oˇ niwan tuninga mearce . 7 of niwantuninga mearce . Innan hocgan fleot . 7 andlang hocgan fleotes . oˇ dinmeres fleot . 7 north and fleotes . oˇ dinmeres muˇan . 7 ˇa mersc hopa ˇe ˇær butan syndon , betweox hacgan fleote 7 ˇam stane . Acta est hec prefata donacio . Anno ab incarnacione domini nostri Jhesu Christi . dcccc . xliii . Indiccione . xv . + Ego Eadmundus Rex Anglorum prefate mee matri mellifluam donacionem subarravi signaculo sancte crucis . + Ego Eadred ejusdem Regis frater tropheum agye crucis subscripsi 7 confirmavi . + Ego Oda Dorobernensis ecclesie archiepiscopus ejusdem Regis donacionem cum sigillo sancte crucis subarravi . + Ego ˝eodred Lundoniensis ecclesie episcopus consignavi . + Ego Ælfehah Uuintaniensis ecclesie episcopus triumphalem tropheum agye crucis inpressi . + Ego Cenwald episcopus predictum donum concessi . + Ego Ælfric episcopus consignavi . + Ego Ælfred episcopus confirmavi . + Ego Burgric episcopus consensi . + Ego Wulfsige episcopus consensi . + Ego Æˇelgar episcopus consignavi . + Ego Wulfhelm episcopus confirmavi . + Æthelstan dux . + Æthewald dux . + Eadric dux . + Ealhem dux . + Aˇelmund dux . + Uhtred dux . + Odda minister . + Wulfgar minister . + Eadmund minister . + Wulfric minister . + Aelfstan minister . + Ælfstan minister . + Ælfeheah minister . + Æthered minister . + Ælfsige minister . + Æthered minister . + Wihtgar minister . + Ælfred minister . + Ælfric minister . + Ælfsige minister . + Wulfhelm minister .