S:
K:
B:
S 627
A.D. 956 (i). King Eadwig to Hehelm, his fidelis; grant of 5 hides (mansae) at Bathampton, Somerset, with a note that Hehelm promised the land to Bath Abbey after his death. Latin with English bounds
Archive:
Bath
MSS:
1.
Cambridge, Corpus Christi College, 111, pp. 55-131, pp. 76-75* (s. xii 2)
Printed:
K, 440 and vol. iii. 436-7 ; B, 973 ; Hunt, Bath Carts., pp. 20-1 ; Pierquin, Recueil, pt 2, no. 100
Comments:
Keynes 1980, pp. 52-3, 62 n. 110, 67 n. 127, 'Group One' ; Grundy, Somerset, pp. 213-14, on bounds ; Finberg, ECW, no. 474, authentic
Show all data
-
Metadata
Text
- Prouidentia summi architectoris uniuersa ualde bona fabricans, celum sibimet, terram autem dedit filiis hominum. Cuius incole laboriose et cum dolore quasi ex debito morientes, celum ipsum fas est promereri, illis inquam ratione uiuentibus, ut sint et ipsi dii gratia Dei. Sed cum scimus nos pignoribus acceptis esse uocatos ad id, ignorantibus tamen utrum sumus electi nobis adeo timendum est ne nos cupido huius mundi uel pompa immittat in os leviathan Iordanem expectantis, ne regni sullimitas, ne omnino ulla prosperitas inflet, immo deiciat. Unde ego Eadwig, Dei gratia rex Anglorum, pro Christi nomine, familiarissimo meo fideli qui dicitur Hehelm .v. mansas Hamtun nomine in hereditatem concedo perhennem, cum omnibus ad se pertinentibus, pratis, siluis, pascuis, uenationibus, sine fisco regali, absque tribus communibus, expeditione uidelicet, arcis pontisque constructione. Anno primo mei regni, ab incarnatione uero dominica .dcccclvi., indictione .xiiii. Ille uero pro me et pro se post sui obitum ecclesie Christi que sita est Baðum illam prefatam terram iam offert in elemosinam.
Þis synd þa land gemæra to Hamtune. Upp of Afene on mærbroc on ðyrllan stan, upp on gerihte on herces næs suðewearde andlang mærhagan on herces dic, andlan<g> dic on herces get, of þam gete on cyninga þyrnan eastewerde andlang weges on hemlec lege eastewearde, andlang stige on ulfan treow, west andlang weges adune on þone crundel æcer eastewearde, adune on þone mær hægan on þone nearuan byge on Afene, upp andlang stremes þet eft upp on mær broc.
Ego Eadwig totius Albionis monarchus hoc monogramum signo crucis Christi sigillo. +
Ego Odo archipresul signaculum crucis apposui. +
Ego Ælfsige antistes sponte annui. +
Ego Osulf pontifex confirmaui. +
Ego Byrhtelm episcopus annotaui. +
Ego Daniel episcopus subscripsi. +
Æþelstan dux. +
Æþelsige dux. +
Eadmund dux. +
Æþelstan dux. +
Ælfhere dux. +
Ælfsige minister. +
Æþelmer minister. +
Æþelgerd minister. +
Ælfred minister. +
Æþelsige minister. +
Siquis igitur hoc donum custodiendo munierit, trabeatus inueniat stolam immortalitatis; rapere uero machinans, precipitetur in Cociti palude, nisi prius emendare satagerit.
- Prouidentia summi architectoris uniuersa ualde bona fabricans, celum sibimet, terram autem dedit filiis hominum. Cuius incole laboriose et cum dolore quasi ex debito morientes, celum ipsum fas est promereri, illis inquam ratione uiuentibus, ut sint et ipsi dii gratia Dei. Sed cum scimus nos pignoribus acceptis esse uocatos ad id, ignorantibus tamen utrum sumus electi nobis adeo timendum est ne nos cupido huius mundi uel pompa immittat in os leviathan Iordanem expectantis, ne regni sullimitas, ne omnino ulla prosperitas inflet, immo deiciat. Unde ego Eadwig, Dei gratia rex Anglorum, pro Christi nomine, familiarissimo meo fideli qui dicitur Hehelm .v. mansas Hamtun nomine in hereditatem concedo perhennem, cum omnibus ad se pertinentibus, pratis, siluis, pascuis, uenationibus, sine fisco regali, absque tribus communibus, expeditione uidelicet, arcis pontisque constructione. Anno primo mei regni, ab incarnatione uero dominica .dcccclvi., indictione .xiiii. Ille uero pro me et pro se post sui obitum ecclesie Christi que sita est Baðum illam prefatam terram iam offert in elemosinam.
-
Metadata
Old Text
- De Quinque hidis Hamtone . Providentia summi architectoris universa valde bona fabricans cælum sibimet . terram autem dedit filiis hominum . cujus incolæ laboriose et cum dolore quasi ex debito morientes . cælum ipsum fas est promereri . illis inquam ratione viventibus . ut sint et ipsi Dii gratia Dei . Set cum scimus nos pignoribus acceptis esse vocatos ad id . ignorantibus tamen utrum sumus electi nobis adeo timendum est ne nos cupido huius mundi vel pompa immittat in os Leviathan Jordanen expectantis . ne regni sullimitas . ne omnino ulla prosperitas inflet ; immo deiciat . Unde ego Eadwig Dei gratia rex Anglorum . pro Christi nomine familiarissimo meo fideli qui dicitur Hehelm . V . mansas Hamtun nomine . in hæreditatem concedo perhennem cum omnibus ad se pertinentibus . pratis . silvis . pascuis . venationibus . sine fisco regali . absque tribus communibus . expeditione videlicet . arcis . pontisque constructione . Anno primo regni mei . Ab incarnatione vero dominica . DCCCC . LVI o . Indictione . XIIII a . Ille vero pro me et pro se post sui obitum æcclesiæ Christi quæ sita est Ba∂um . illam præfatam terram jam offert in elemosynam . Divisiones. ˝is synd ˇa land gemæra to Hamtune . Vpp of afene on mærbroc on ∂ryllen stan upp on gerihte on herces næs . su∂e wearde and lang mærhagan on herces dic . And lan dic on herces get . Of ˇam gete on Cyninga ˇyrnan . eastewerde and lang weges on hemlec lege eastewearde and lang stige on ulfan treow west andlang weges adune on ˇone crundel æcer eastewearde adune on ˇone mær hagan on ˇone nearuan byge on afene . upp andlang stremes ˇæt eft upp on mær broc . Ego Eadwig totius Albionis monarchus hoc monogrammum signo crucis Christi sigillo . + . Ego Odo archipræsul . signaculum crucis apposui . + . Ego Ælfsige antistes sponte annui . + . Ego Osulf pontifex confirmavi . + . Ego Byrhtelm episcopus annotavi . + . Ego Daniel episcopus subscripsi . + . Æˇelstan dux . + . Æˇelsige dux . + . Eadmund dux . + . Æˇelstan dux . + . Ælfhere dux . + . Ælfsige minister . + . Æˇelmer minister . + . Æˇelgeard minister . + . Ælfred minister . + . Æˇelsige minister . + . Si quis igitur hoc donum custodiendo munierit . trabeatus inveniat stolam immortalitatis . rapere vero machinans præcipitetur in Cociti palude . nisi prius emendare sategerit .