S:
K:
B:
S 637
A.D. 956 (i). King Eadwig to Wulfric, the huntsman; grant of 1.5 hides at Zeals and Donhead, Wilts. Latin
Archive:
Christchurch (Twynham)
MSS:
1.
London, British Library, Cotton Tiberius D. VI, f. 27v (s. xiv)
Printed:
K, 458, with wrong reference ; B, 968, ex K
Comments:
Darlington 1955, p. 78 ; Dumville 1979, p. 8 n. 6 ; Keynes 1980, pp. 52-3, 63 n. 112, 68, 'Group One' ; PN Devon, ii. 375 n ; PN Wilts., p. xl ; Finberg, ECDC, p. 16 ; Finberg, ECW, no. 280, authentic, note on identifications
Show all data
-
Metadata
Text
-
Metadata
Old Text
- + O ineffabilis gratia quae carnem sumere dignata est , ut protoplasto peccante genus salvares humanum , cyrographum namque deletum antiqui hostis eadem gratia devincente , olifera liberi arbitrii potestas , Deo gratias , redit homini jam sanguine suo redempto . Ex quo , injuriis cessantibus , sua largiri yncolae discant comparando regna polorum .
Iccirco ego Eadwig Deo propitio rex Anglorum , condonare dispono unumquemque fidelem causa gratulandi quæ mihi dedit trinitas simp[le]x , huic quoque meo dilecto fideli , famosissimo venatori nomine Wulfrico , mansam et dimidiam quod at Seale dicitur , et unam at Dunnynghefd nuncupatum , in haereditatem concedo perhennem , cum omnibus ad se pertinentibus , possidendam , tradendamque quandoque cuilibet haeredi .
Anno autem DCCCC mo . LVI to . ab incarnatione dominica , indictione autem XIIII ma . anno vero primo imperii mei ,
facta est haec agelli libertas , ab omni censu regali soluta ,
excepta expeditione , pontis arcisque constructione ,
testibus ydoneis adstipulantibus .
+ Ego Eadwig rex Anglorum Deo largiente hanc meam donationem cum trophaeo sanctae crucis corroborando concessi .
+ Ego Oda archiepiscopus consensi .
+ Ego Eadgar indolis clito confirmavi .
+ Ego Ælfsige episcopus adquievi .
+ Ego Osuulf episcopus annui .
+ Ego Oscytel episcopus dictavi .
+ Ego Daniel episcopus subscripsi .
Quicumque amodo hoc donum muniendo servaverit , amplitudinem dierum adipisci mereatur paradysi gaudium : infringere vero moliens , nisi emendando desinat , poenas luat infernorum . Amen .
- + O ineffabilis gratia quae carnem sumere dignata est , ut protoplasto peccante genus salvares humanum , cyrographum namque deletum antiqui hostis eadem gratia devincente , olifera liberi arbitrii potestas , Deo gratias , redit homini jam sanguine suo redempto . Ex quo , injuriis cessantibus , sua largiri yncolae discant comparando regna polorum .