S:
K:
B:
S 923
A.D. 1011. King Æthelred to Elemod, his minister; grant of 2 hides (cassatae) at Hallam, Derbys., in return for 21 pounds of gold. Latin
Archive:
Burton
MSS:
1.
Aberystwyth, National Library of Wales, Peniarth 390, ff. 1-184, ff. 182v-183r (s. xiii med.)
Printed:
Barlow 1970, pp. 328-9 ; Hart, ECNE, pp. 228-30 ; Sawyer, Burton, no. 33
Comments:
Barlow 1970, pp. 29-30 n. 5, 328, on witness-list; no obvious anachronisms and witness-list sound ; Keynes 1978, pp. 166, 169, on chrismon ; Keynes 1980, pp. 114-5, 264-5, authentic ; Wormald 1988, no. 73 ; Stewartby 1998, p. 153 ; Hart, ECNE, no. 112 and pp. 230-1, 'garbled and incomplete text of authentic charter, compiled in some provincial scriptorium, probably Burton' ; Sawyer, Burton, p. 65, probably abbreviated
Show all data
-
Metadata
Text
- APx; Sunne vereque bonitatis Deum solum . substantia simplum . personis triplum ; constare nemini ratione vigentium hesitandum est . qui sue incircumscripte diuamia maiestatis circumscripta queque quasi pugillo continent chirali ; cunctaque que sunt eius bonitate bona sunt ; non tamen condita per se ; set quia a summo bono essendi ceperant formam ; bona sunt . Quam ob causam eiusdem summe bonitatis bona perpetualiter siquidem permanenda . viuaci mentis intencione iugiter appetenda sunt ; quibus quippe adeptis ; nichil desiderabilius excellentiusve requiri quibit . Hinc etenim ego Eþelredus tocius rector archosque Bryttannie ; regalis potentie dignitatibus Dei dapsilitate inpensima fauente preditus opum largitione caducarum transitoriarumque ; bona haut caduca hautque defectiua adipisci omnimodo exoptans inter cetera bonorum studia largiendorum quibus me minime deficientis agalliasmata regni adepturum esse spero ; terre particulam quandam duas videlicet cassatas Elemod ministro gratissimo libens hilarisque impartior , ob ipsius siquidem indefessi obsequia famulatus . que quidem terra a gnosticis patrie accolis Burhhalun nuncupatur ; Eandem denique terram quamdiu spiramine attrahendo uel emittendo frui valeat . tocius alienus conflictus securus possideat . dumque se vivacis alitum flaminis amissum ire perspexerit ; arbitrium ei liberum assistat cui successorum eius . alieno scilicet uel propinquo eandem terram subigat possidendam . Matronae autem suprascripte tam naturales quam legittimas villas michi iure decretario assignatas ministro prememorato Elemodo viginti et vnius librarum appensibus aureis michi concessis alacriter condonaui . Itaque hoc nostre largitionis donum in ipsius arbitrio tuta semper valletur libertate cum cunctis ad ipsam rite pertinentibus terram . campis videlicet et cetera . tribus causis exceptis et cetera . Sit ergo terre istius libertas vndique solida et munita . et antiquioris uel iunioris libri quocumque modo prolati nullomodo contradictioni subiaceat . set magis omnibus hostibus deuictis proprie potestatis ditione floreat . Istis terminibus predicta terra circumgirata est et cetera . mo . xio .
+ Ego Æþelred rex tocius Brittannice telluris hanc libertatem confirmaui .
+ Ego Ælfheagus Dorobernensis ecclesie archiepiscopus consignaui .
+ Ego Wustanus Eboracensis archiepiscopus consensi
+ Ego Ælfgyuu collaterana eiusdem regis hoc michi placere professa sum .
+ Ego Æþelstanus . clyto . confirmaui .
+ Ego Eadmund . clyto . consignaui .
+ Ego Eadred clyto . corroboraui .
+ Ego Eadwig clyto . coniuui .
+ Ego Eadweard clyto . consolidaui .
+ Ego Ælfhun episcopus conquieui
+ Ego Æþelwold episcopus coniugaui .
+ Ego Lyuuingc . episcopus communeraui .
+ Ego Æþelric episcopus consensi .
+ Ego Ælfwold episcopus conclaui .
+ Ego Aþulf episcopus confixi .
+ Ego Godwine episcopus confirmaui .
+ Ego Eadnoð episcopus coadunaui .
+ Ego Ælfmær episcopus consolidaui .
et ceteri abbates sex . duces . iiijor . et ministri . viginti et tres .
- APx; Sunne vereque bonitatis Deum solum . substantia simplum . personis triplum ; constare nemini ratione vigentium hesitandum est . qui sue incircumscripte diuamia maiestatis circumscripta queque quasi pugillo continent chirali ; cunctaque que sunt eius bonitate bona sunt ; non tamen condita per se ; set quia a summo bono essendi ceperant formam ; bona sunt . Quam ob causam eiusdem summe bonitatis bona perpetualiter siquidem permanenda . viuaci mentis intencione iugiter appetenda sunt ; quibus quippe adeptis ; nichil desiderabilius excellentiusve requiri quibit . Hinc etenim ego Eþelredus tocius rector archosque Bryttannie ; regalis potentie dignitatibus Dei dapsilitate inpensima fauente preditus opum largitione caducarum transitoriarumque ; bona haut caduca hautque defectiua adipisci omnimodo exoptans inter cetera bonorum studia largiendorum quibus me minime deficientis agalliasmata regni adepturum esse spero ; terre particulam quandam duas videlicet cassatas Elemod ministro gratissimo libens hilarisque impartior , ob ipsius siquidem indefessi obsequia famulatus . que quidem terra a gnosticis patrie accolis Burhhalun nuncupatur ; Eandem denique terram quamdiu spiramine attrahendo uel emittendo frui valeat . tocius alienus conflictus securus possideat . dumque se vivacis alitum flaminis amissum ire perspexerit ; arbitrium ei liberum assistat cui successorum eius . alieno scilicet uel propinquo eandem terram subigat possidendam . Matronae autem suprascripte tam naturales quam legittimas villas michi iure decretario assignatas ministro prememorato Elemodo viginti et vnius librarum appensibus aureis michi concessis alacriter condonaui . Itaque hoc nostre largitionis donum in ipsius arbitrio tuta semper valletur libertate cum cunctis ad ipsam rite pertinentibus terram . campis videlicet et cetera . tribus causis exceptis et cetera . Sit ergo terre istius libertas vndique solida et munita . et antiquioris uel iunioris libri quocumque modo prolati nullomodo contradictioni subiaceat . set magis omnibus hostibus deuictis proprie potestatis ditione floreat . Istis terminibus predicta terra circumgirata est et cetera . mo . xio .
-
Metadata
Old Text
- Carta Æˇelredi regis de Burhalim . anno domini .mxi. APx Sunne vereque bonitatis Deum solum . substantia simplum . personis triplum ; constare nemini ratione vigentium hesitandum est . qui sue incircumscripte diuamia maiestatis circumscripta queque quasi pugillo continent chirali ; cunctaque que sunt eius bonitate bona sunt ; non tamen condita per se ; set quia a summo bono essendi ceperant formam ; bona sunt . Quam ob causam eiusdem summe bonitatis bona perpetualiter siquidem permanenda . viuiaci mentis intencione iugiter appetenda sunt ; quibus quippe adeptis ; nichil desiderabilius excellentiusve requiri quibit . Hinc etenim ego Eˇelredus tocius rector archosque Bryttannie ; regalis potentie dignitatibus Dei dapsilitate inpensima fauente preditus opum largitione caducarum transitoriarumque ; bona haut caduca hautque defectiua adipisci omnimodo exoptans inter cetera bonorum studia largiendorum quibus me minime deficientis agalliasmata regni adepturum esse spero ; terre particulam quandam duas videlicet cassatas Elemod ministro gratissimo libens hilarisque impartior , ob ipsius siquidem indefessi obsequia famulatus . que quidem terra a gnosticis patrie accolis Burhhalun nuncupatur ; Eandem denique terram quamdiu spiramine attrahendo uel emittendo frui valeat . tocius alienus conflictus securus possideat . dumque se vivacis alitum flaminis amissum ire perspexerit ; arbitrium ei liberum assistat cui successorum eius . alieno scilicet uel propinquo eandem terram subigat possidendam . Matronae autem suprascripte tam naturales quam legittimas villas michi iure decretario assignatas ministro prememorato Elemodo viginti et vnius librarum appensibus aureis michi concessis alacriter condonaui . Itaque hoc nostre largitionis donum in ipsius arbitrio tuta semper valletur libertate cum cunctis ad ipsam rite pertinentibus terram . campis videlicet et cetera . tribus causis exceptis et cetera . Sit ergo terre istius libertas vndique solida et munita . et antiquioris uel iunioris libri quocumque modo prolati nullomodo contradictioni subiaceat . set magis omnibus hostibus deuictis proprie potestatis ditione floreat . Istis terminibus predicta terra circumgirata est et cetera .mxi. + Ego Æˇelred rex tocius Brittannice telluris hanc libertatem confirmaui . + Ego Ælfheagus Dorobernensis ecclesie archiepiscopus consignaui . + Ego Wustanus Eboracensis archiepiscopus consensi + Ego Ælfgyuu collaterana eiusdem regis hoc michi placere professa sum . + Ego Æˇelstanus . clyto . confirmaui . + Ego Eadmund . clyto . consignaui . + Ego Eadred clyto . corroboraui . + Ego Eadwig clyto . coniuui . + Ego Eadweard clyto . consolidaui . + Ego Ælfhun episcopus conquieui + Ego Æˇelwold episcopus coniugaui . + Ego Lyuuingc . episcopus communeraui . + Ego Æˇelric episcopus consensi . + Ego Ælfwold episcopus conclaui . + Ego Aˇulf episcopus confixi . + Ego Godwine episcopus confirmaui . + Ego Eadno∂ episcopus coadunaui . + Ego Ælfmær episcopus consolidaui . et ceteri abbates sex . duces . iiij . et ministri . viginti et tres .